- OCCULTATUS
- OCCULTATUSnomen Iovis apud Aegyptios. Apud hos enim cum peculiare huic Deo nomen esset Amun sive Ammonis, ut Graeci et Latini extulêre, eo Occultatum et Occultationem significari Manethos Sebennita voluit, apud Plutarchum de Isid. et Osir. cui et ista Templi Saitici Minervae dedicati inscriptio, cuius partem supra attulimus, concordat Ibid. Καὶ τὸν ἐμὸν πέπλον οὐδείς πω θνητὸς ἀπεκάλυψεν, Et meum peplum nemo adhuc mortalium detexit. Quibus sine dubio Veteres illi indigitare voluerunt, magis quid non sit, quam quid sit Deus, sciri posse, ut scite Athanasius ad Solit. vit. ag. p. 627. Εἰ μὴ δονατὸν καταλαβέςθαι, τί ἐςτι Θεὸς, ἀλλὰ δυνατὅν εἰπεῖν, τί οὐκ ἔςτιν, Tametsi impossibile sit, deprehendere, quid sit Deus, tamen dicere possumus, quid non sit Deus. Qui videlicet, quod Augustin. dicit Tom. 1. de Ord. l. 2. c. 16. scitur melius nesciendo Imo, cuius, ut idem denuo dict. l. c. 18. nulla scientia est in anima, nisi scire quomodo eum nesciat. In quem sensum Prudentius contra Symmachum disputans, l. 2. v. 94.Nam cum divinis agimus de rebus et illum,Qui vel principiô caruit, vel sine carebit, etc.Et mox v. 97.Coniectare animô contendimus, exigua est visHumani ingenii, tantoque angusta labori.Quippe minor Natura aciem si intendere tentesAcrius, ac penetrare Dei secreta Supremi:Quis dubitet victo fragilem lassescere visu,Vimque fatigatae mentis sub pectore parvoTurbari, invalidisque hebetem suceumbere curis?Quare merito impudentiam proterviamque Aetianorum increpat et irridet Epiphan. Haer. 76. sub fin. iactitantium, Nor simpliciter se nôsse Deum, sed velut cognoscit quis omne visibile, et quod manibus suis contrectat, velut si quis in manu accipiat lapllum aut lignum aut alter ius cuiusdam materiae instrumentum etc. Vide Tob. Pfanner. System. Theolog. Gentil. purior. c. 2. §. ult. atque supra, in voce Ammon, Hom etc. uti de occulentis maleficium poena, ubi de Colio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.